monumenta.ch > Augustinus > sectio 1

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 59, 1
Titulus psalmi huius aliquantum prolixus est; sed non nos terreat, quia Psalmus brevis est. Tanquam ergo aliquantulum prolixiorem Psalmum audierimus, sic intendamus: quoniam in nomine Christi nutritis et nutriendis loquimur in Ecclesia Dei, nec alienis a sapore istarum Litterarum a quibus mundus alienus est, non quasi rudia vobis ista semper esse debent. Si enim ea quae saepissime audistis cum iucunditate in ore cogitationis ruminastis, nec oblivione tanquam in ventre sepelistis; eadem ipsa recordatio vestra, et memoria multum nos poterit adiuvare, ne multum loquamur ad enodanda quasi rudibus ea quae iam vos nosse novimus. Certe illud meminimus saepe vos audisse quod dicimus: vix est ut in Psalmis invenias voces, nisi Christi et Ecclesiae, aut Christi tantum, aut Ecclesiae tantum, quod utique ex parte et nos sumus. Ac per hoc quando voces nostras agnoscimus, sine affectu agnoscere non possumus: et tanto magis delectamur, quando indidem nos esse sentimus. David rex unus homo fuit, sed non unum hominem figuravit: quando scilicet figuravit Ecclesiam ex multis constantem, distentam usque ad fines terrae; quando autem unum hominem figuravit, illum figuravit qui est mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus . In hoc ergo psalmo, vel potius in huius psalmi titulo, dicuntur quaedam victoriosa David, quod fortiter fecerit debellando quosdam inimicos, et eos tributarios faciendo; quando post mortem Saülis persecutoris sui, regnum illius accepit manifestum in Israel. Nam et antequam persecutionem pateretur, rex erat, sed Deo tantum notus erat. Postea ergo iam manifesto regno, et evidenter atque eminenter accepto debellavit eos qui in hoc titulo commemorantur; et notatus est Psalmi titulus ita: In finem, pro his qui immutabuntur in tituli inscriptionem ipsi David in doctrinam, cum succendit Mesopotamiam Syriae, et Syriam Sobal, et convertit Ioab, et percussit Edom, in valle Salinarum duodecim millia. Legimus haec in libris Regnorum, istos omnes quos nominavit, debellatos esse a David, id est Mesopotamiam Syriae, et Syriam Sobal, Ioab, Edom . Facta sunt ista, et quemadmodum facta sunt ita ibi conscripta sunt, ita leguntur: legat qui vult. Verumtamen sicut solet propheticus spiritus in Psalmorum titulis recedere aliquantulum ab expressione rerum gestarum, et aliquid dicere quod in historia non invenitur, et hinc potius admonere, non propter cognoscendas res gestas esse huiusmodi titulos inscriptos, sed propter futura praefiguranda; sicut dictum est quod coram Abimelech mutavit vultum suum, et dimisit eum, et abiit , cum indicet scriptura Regnorum hoc eum non fecisse coram Abimelech, sed coram Achis rege : ita et in hoc titulo invenimus aliquid, quo commoneamur ad aliquid. Namque in illa narratione bellorum fortiumque factorum regis David, ubi hi omnes quos commemoravimus, debellati sunt, eum aliquid succendisse non legimus. Hic autem maxime hoc positum est, quod ibi non est scriptum, quia succendit Mesopotamiam Syriae, et Syriam Sobal. Iam ergo incipiamus secundum rerum futurarum significationes ista discutere, et opacitatem umbrarum in lucem verbi revocare.